- CEMENELEON
- CEMENELEONoppid. Liguriae in Alpibus, dicitur et Cemeleon Plinio, l. 3. c. 5. quasi a Cemeno monte. Hôc locô, teste Leandrô, Varus fluv. originem sumit, diciturque nunc monte Cameleone, sed hoc montis nomen est, non urbis. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 1. p. 66. Nunc viculus, vulgo Cimies, 6. milliar. a Nicaea in Boream. Historia eius haec. Olim urbs in Galliis comprehensa, etiam urbs Vediantinorum, alii habent, Vendiatiorum, Plin. loc. cit. et Ptol. dicta est: in provinc. Alpium Maritimarum, penultimô locô collocata, in veterib. Notit. Sedes Praefecti Alpium maritimarum, magnifica admodum, ut amphitheatri, aquaeductuum, et templi Apollinis rudera testantur. Episcopalis quoque fuit, ubi Pontius, sub Valeriano et Galieno martyr, Amantius, qui A. C. 381. Concilio Aquileiae interfuit, Valerianus, etc. A Gothis Vandalisque, vel ut alii volunt, a Lombardis, aut Saracenis destructa, sede Episcopali Nicaeam translatâ, quae, ex ruina Cemeles, in opulentam egregiamque urbem excrevit. Distat ab oppido Cemenelio mons Cemenus, e cuius gremio amnis Varus profluit, et a quo, ut dictu, quidam oppidum denominatum volunt, ad minimum 30. mill. pass. Holstenius, Annot. ad antiq. Cluverii Italiam. Ibi praeter praedicta, Templum B. Virgini sacrum, quae nostra Donna de cimies dicitur, et opus antiquum theatri simile, quod Cimellae nomen habet, quô etiam urbs insignita est iam ante annos 800. Hadr. Vales. Notit. Gall. Petrus Iofredi, Hist. Episc. Nic. Francia Christ. c. 3. p. 785. Guesnay, Histor. Massil. Theophan. Raynoldus, in apol. Valeriani, c. 1. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.